1. locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens

2. loquere filiis Israël et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini

3. sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus ejus

4. septimo autem anno sabbatum erit terræ requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis

5. quæ sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terræ est

6. sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillæ et mercennario tuo et advenæ qui peregrinantur apud te

7. jumentis tuis et pecoribus omnia quæ nascuntur præbebunt cibum

8. numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quæ simul faciunt annos quadraginta novem

9. et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra

10. sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ ipse est enim jobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam

11. quia jobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiæ non colligetis

12. ob sanctificationem jobelei sed statim ablata comedetis

13. anno jobelei redient omnes ad possessiones suas

14. quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed juxta numerum annorum jobelei emes ab eo

15. et juxta supputationem frugum vendet tibi

16. quanto plus anni remanserint post jobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi

17. nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester

18. facite præcepta mea et judicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore

19. et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes

20. quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras

21. dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum

22. seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera

23. terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenæ et coloni mei estis

24. unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis condicione vendetur

25. si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus ejus potest redimere quod ille vendiderat

26. sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire

27. conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam

28. quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum jobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum

29. qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus

30. si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri ejus in perpetuum et redimi non poterit etiam in jobeleo

31. sin autem in villa fuerit domus quæ muros non habet agrorum jure vendetur si ante redempta non fuerit in jobeleo revertetur ad dominum

32. ædes Levitarum quæ in urbibus sunt semper possunt redimi

33. si redemptæ non fuerint in jobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israël

34. suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est

35. si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum

36. ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te

37. pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges

38. ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus

39. si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum

40. sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum jobeleum operabitur apud te

41. et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum

42. mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Ægypti non venient condicione servorum

43. ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum

44. servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt

45. et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos

46. et hereditario jure transmittetis ad posteros ac possidebitis in æternum fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam

47. si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe ejus

48. post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum

49. et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se

50. supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jobeleum et pecunia qua venditus fuerat juxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata

51. si plures fuerint anni qui remanent usque ad jobeleum secundum hos reddet et pretium

52. si pauci ponet rationem cum eo juxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum

53. quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo

54. quod si per hæc redimi non potuerit anno jobeleo egredietur cum liberis suis

55. mei sunt enim servi filii Israël quos eduxi de terra Ægypti



Livros sugeridos


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.