1. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

2. loquimini filiis Israël et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit

3. et tunc judicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit fœdus humor

4. omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit

5. si quis hominum tetigerit lectum ejus lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

6. si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

7. qui tetigerit carnem ejus lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

8. si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

9. sagma super quo sederit inmundum erit

10. et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

11. omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

12. vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua

13. si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus

14. die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbæ et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti

15. qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui

16. vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum

17. vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum

18. mulier cum qua cojerit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum

19. mulier quæ redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur

20. omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum

21. et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suæ polluetur

22. qui tetigerit lectum ejus lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

23. omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum

24. si cojerit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur

25. mulier quæ patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quæ post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo

26. omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit

27. quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

28. si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suæ

29. et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbæ ad ostium tabernaculi testimonii

30. qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiæ ejus

31. docebitis ergo filios Israël ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos

32. ista est lex ejus qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu

33. et quæ menstruis temporibus separatur vel quæ jugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea



Livros sugeridos


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.