1. fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis

2. et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca

3. cumque sevisset Israël ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum

4. et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël non oves non boves non asinos

5. ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes

6. humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian

7. et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas

8. qui misit ad eos virum prophetam et locutus est hæc dicit Dominus Deus Israël ego vos feci conscendere de Ægypto et eduxi de domo servitutis

9. et liberavi de manu Ægyptiorum et omnium inimicorum qui adfligebant vos ejecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum

10. et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam

11. venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quæ erat in Ephra et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian

12. apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissime

13. dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos hæc omnia ubi sunt mirabilia ejus quæ narraverunt patres nostri atque dixerunt de Ægypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian

14. respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine tua et liberabis Israël de manu Madian scito quod miserim te

15. qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israël ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei

16. dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum

17. et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me

18. ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi qui respondit ego præstolabor adventum tuum

19. ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinæ modio azymos panes carnesque ponens in canistro et jus carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei

20. cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et jus desuper funde cumque fecisset ita

21. extendit angelus Domini summitatem virgæ quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus

22. vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem

23. dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morieris

24. ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in præsentem diem cum adhuc esset in Ephra quæ est familiæ Ezri

25. nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quæ est patris tui et nemus quod circa aram est succide

26. et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quæ de nemore succideris

27. adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut præceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit

28. cumque surrexissent viri oppidi ejus mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc ædificatum erat

29. dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Joas fecit hæc omnia

30. et dixerunt ad Joas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus

31. quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius ejus est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram ejus

32. ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Joas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare ejus

33. igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Jordanem castrametati sunt in valle Jezraël

34. spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur

35. misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei

36. dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israël sicut locutus es

37. ponam vellus hoc lanæ in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israël

38. factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevit

39. dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quærens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens

40. fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra



Livros sugeridos


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.