1. factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis

2. dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium

3. dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est

4. factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens

5. vade et loquere ad servum meum David hæc dicit Dominus numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum

6. neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israël de terra Ægypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio

7. per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Israël numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël cui præcepi ut pasceret populum meum Israël dicens quare non ædificastis mihi domum cedrinam

8. et nunc hæc dices servo meo David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israël

9. et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande juxta nomen magnorum qui sunt in terra

10. et ponam locum populo meo Israël et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius

11. ex die qua constitui judices super populum meum Israël et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus

12. cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum ejus

13. ipse ædificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum

14. ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum

15. misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua

16. et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus jugiter

17. secundum omnia verba hæc et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David

18. ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea quia adduxisti me hucusque

19. sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus

20. quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus

21. propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia hæc ita ut notum faceres servo tuo

22. idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quæ audivimus auribus nostris

23. quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto gentem et deum ejus

24. et firmasti tibi populum tuum Israël in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum

25. nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum ejus suscita in sempiternum et fac sicut locutus es

26. et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israël et domus servi tui David erit stabilita coram Domino

27. quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui dicens domum ædificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac

28. nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona hæc

29. incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum





“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina