1. congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël triginta milia

2. surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Juda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam

3. et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Hajo filii Abinadab minabant plaustrum novum

4. cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Hajo præcedebat arcam

5. David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis

6. postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves

7. iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi juxta arcam Dei

8. contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc

9. et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini

10. et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David sed devertit eam in domo Obededom Getthei

11. et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum ejus

12. nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia ejus propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio

13. cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus immolabat bovem et arietem

14. et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo

15. et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo et in clangore bucinæ

16. cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo

17. et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica

18. cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum

19. et partitus est multitudini universæ Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulæ carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam

20. reversusque est et David ut benediceret domui suæ et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israël discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris

21. dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini Israël

22. et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo

23. igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque ad diem mortis suæ



Livros sugeridos


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.