1. nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum

2. et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo

3. et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prœlio

4. porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi

5. ingressus ergo Joab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum

6. diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi

7. nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis juro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adulescentia tua usque in præsens

8. surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israël autem fugit in tabernacula sua

9. omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom

10. Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem

11. rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad majores natu Juda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus

12. fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi reducitis regem

13. et Amasæ dicite nonne os meum es et caro mea hæc faciat mihi Deus et hæc addat si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab

14. et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui

15. et reversus est rex et venit usque ad Jordanem et Juda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Jordanem

16. festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Baurim et descendit cum viris Juda in occursum regis David

17. cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii ejus ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Jordanem ante regem

18. transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent juxta jussionem ejus Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum jam transisset Jordanem

19. dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo

20. agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph descendique in occursum domini mei regis

21. respondens vero Abisai filius Sarviæ dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini

22. et ait David quid mihi et vobis filii Sarviæ cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israël an ignoro hodie me factum regem super Israël

23. et ait rex Semei non morieris juravitque ei

24. Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis ejus in pace

25. cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth

26. qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege claudus enim sum servus tuus

27. insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi

28. neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ quid igitur habeo justæ querellæ aut quid possum ultra vociferari ad regem

29. ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones

30. responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam

31. Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Jordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum

32. erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse præbuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis

33. dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem

34. et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitæ meæ ut ascendam cum rege Hierusalem

35. octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi

36. paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum nec indigeo hac vicissitudine

37. sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea juxta sepulchrum patris mei et matris meæ est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur

38. dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis

39. cumque transisset universus populus et rex Jordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum

40. transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Juda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israël

41. itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Juda et transduxerunt regem et domum ejus Jordanem omnesque viros David cum eo

42. et respondit omnis vir Juda ad viros Israël quia propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt

43. et respondit vir Israël ad viros Juda et ait decem partibus major ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Juda viris Israël



Livros sugeridos


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.