1. igitur post hæc fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta viros qui præcederent eum

2. et mane consurgens Absalom stabat juxta introitum portæ et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens ajebat ex una tribu Israël ego sum servus tuus

3. respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et justi sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom

4. quis me constituat judicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et juste judicem

5. sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum

6. faciebatque hoc omni Israël qui veniebat ad judicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israël

7. post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron

8. vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriæ dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino

9. dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron

10. misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël dicens statim ut audieritis clangorem bucinæ dicite regnavit Absalom in Hebron

11. porro cum Absalom jerunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes

12. accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom

13. venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israël sequitur Absalom

14. et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii

15. dixeruntque servi regis ad eum omnia quæcumque præceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui

16. egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum

17. egressusque rex et omnis Israël pedibus suis stetit procul a domo

18. et universi servi ejus ambulabant juxta eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum fuerant de Geth præcedebant regem

19. dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo

20. heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem

21. et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus

22. et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo

23. omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum

24. venit autem et Sadoc et universi Levitæ cum eo portantes arcam fœderis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate

25. et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum

26. si autem dixerit non places præsto sum faciat quod bonum est coram se

27. et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Jonathan filius Abiathar duo filii vestri sint vobiscum

28. ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat sermo a vobis indicans mihi

29. reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Hierusalem et manserunt ibi

30. porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans

31. nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quæso consilium Ahitofel Domine

32. cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite

33. et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri

34. si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel

35. habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus

36. sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Jonathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis

37. veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem



Livros sugeridos


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.