1. factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Joab et servos suos cum eo et universum Israël et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem

2. dum hæc agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiæ viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde

3. misit ergo rex et requisivit quæ esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriæ Hetthei

4. missis itaque David nuntiis tulit eam quæ cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua

5. et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David et ait concepi

6. misit autem David ad Joab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Joab Uriam ad David

7. et venit Urias ad David quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus et quomodo administraretur bellum

8. et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius

9. dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam

10. nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam

11. et ait Urias ad David arca et Israël et Juda habitant in papilionibus et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animæ tuæ quod non faciam rem hanc

12. ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera

13. et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit

14. factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Joab misitque per manum Uriæ

15. scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum prœlium est et derelinquite eum ut percussus intereat

16. igitur cum Joab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos

17. egressique viri de civitate bellabant adversum Joab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus

18. misit itaque Joab et nuntiavit David omnia verba prœlii

19. præcepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones belli ad regem

20. si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut prœliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur

21. quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro et interfecit eum in Thebes quare juxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit

22. abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quæ ei præceperat Joab

23. et dixit nuntius ad David prævaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis

24. et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est

25. et dixit David ad nuntium hæc dices Joab non te frangat ista res varius enim eventus est prœlii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos

26. audivit autem uxor Uriæ quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum

27. transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino



Livros sugeridos


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.