1. factum est autem post hæc ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius ejus pro eo

2. dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater ejus mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon

3. dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te

4. tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbæ eorum et præcidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos

5. quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini

6. videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum

7. quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum bellatorum

8. egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo

9. videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prœlium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israël et instruxit aciem contra Syrum

10. reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon

11. et ait Joab si prævaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon prævaluerint adversum te auxiliabor tibi

12. esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo

13. iniit itaque Joab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie ejus

14. filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Joab a filiis Ammon et venit Hierusalem

15. videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël congregati sunt pariter

16. misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiæ Adadezer erat princeps eorum

17. quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Jordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum

18. fugeruntque Syri a facie Israël et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiæ percussit qui statim mortuus est

19. videntes autem universi reges qui erant in præsidio Adadezer victos se ab Israël fecerunt pacem cum Israël et servierunt eis timueruntque Syri auxilium præbere filiis Ammon



Livros sugeridos


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.