1. Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad

2. cumque veneris illuc videbis Hieu filium Josaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum

3. tenensque lenticulam olei fundes super caput ejus et dices hæc dicit Dominus unxi te regem super Israël aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes

4. abiit ergo adulescens puer prophetæ Ramoth Galaad

5. et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princeps

6. et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput ejus et ait hæc dicit Dominus Deus Israël unxi te regem super populum Domini Israël

7. et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Hiezabel

8. perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israël

9. et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia

10. Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezraël nec erit qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit

11. Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit

12. at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis hæc et hæc locutus est mihi et ait hæc dicit Dominus unxi te regem super Israël

13. festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu

14. coniuravit ergo Hieu filius Josaphat filii Namsi contra Joram porro Joram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israël contra Azaël regem Syriæ

15. et reversus fuerat ut curaretur in Hiezraël propter vulnera quia percusserant eum Syri prœliantem contra Azaël regem Syriæ dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezraël

16. et ascendit et profectus est in Hiezraël Joram enim ægrotabat ibi et Ahazia rex Juda descenderat ad visitandum Joram

17. igitur speculator qui stabat super turrem Hiezraël vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Joram tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia

18. abiit igitur qui ascenderat currum in occursum ejus et ait hæc dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur

19. misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait hæc dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me

20. nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi præceps enim graditur

21. et ait Joram junge currum junxeruntque currum ejus et egressus est Joram rex Israël et Ahazias rex Juda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis

22. cumque vidisset Joram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit quæ pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuæ et veneficia ejus multa vigent

23. convertit autem Joram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam insidiæ Ahazia

24. porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Joram inter scapulas et egressa est sagitta per cor ejus statimque corruit in curru suo

25. dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitæ memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem hujus quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens

26. si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum ejus quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro juxta verbum Domini

27. Ahazias autem rex Juda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est juxta Jeblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi

28. et inposuerunt eum servi ejus super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David

29. anno undecimo Joram filii Ahab rege Ahazia super Judam

30. venit Hieu Hiezraël porro Hiezabel introitu ejus audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram

31. ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum

32. levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quæ est ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi

33. at ille dixit eis præcipitate eam deorsum et præcipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum ungulæ qui conculcaverunt eam

34. cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est

35. cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus

36. reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezraël comedent canes carnes Hiezabel

37. et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Hiezraël ita ut prætereuntes dicant hæcine est illa Hiezabel



Livros sugeridos


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.