1. Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ erat autem vir fortis et dives sed leprosus

2. porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam quæ erat in obsequio uxoris Naaman

3. quæ ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam habet

4. ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens sic et sic locuta est puella de terra Israël

5. dixitque ei rex Syriæ vade et mittam litteras ad regem Israël qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum

6. detulit litteras ad regem Israël in hæc verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua

7. cumque legisset rex Israël litteras scidit vestimenta sua et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones quærat adversum me

8. quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israël

9. venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Helisei

10. misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare septies in Jordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis

11. iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum lepræ et curaret me

12. numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israël ut laver in eis et munder cum ergo vertisset se et abiret indignans

13. accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis

14. descendit et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli et mundatus est

15. reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israël obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo

16. at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non accipiam cumque vim faceret penitus non adquievit

17. dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino

18. hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re

19. qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terræ tempore

20. dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman Syro isti ut non acciperet ab eo quæ adtulit vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid

21. et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset ille currentem ad se desilivit de curru in occursum ejus et ait rectene sunt omnia

22. et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices

23. dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et cœgit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo

24. cumque venisset jam vesperi tulit de manu eorum et reposuit in domo dimisitque viros et abierunt

25. ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam

26. at ille nonne ait cor meum in præsenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas

27. sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix





“É difícil tornar-se santo. Difícil, mas não impossível. A estrada da perfeição é longa, tão longa quanto a vida de cada um. O consolo é o repouso no decorrer do caminho. Mas, apenas restauradas as forças, é necessário levantar-se rapidamente e retomar a viagem!” São Padre Pio de Pietrelcina