1. quæ cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini

2. et misit Eliachim præpositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esajam prophetam filium Amos

3. qui dixerunt hæc dicit Ezechias dies tribulationis et increpationis et blasphemiæ dies iste venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens

4. si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quæ audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt

5. venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Esajam

6. dixitque eis Esajas hæc dicetis domino vestro hæc dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me

7. ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua

8. reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis

9. cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens

10. hæc dicite Ezechiæ regi Judæ non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum

11. tu enim ipse audisti quæ fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari

12. numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar

13. ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava

14. itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino

15. et oravit in conspectu ejus dicens Domine Deus Israël qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terræ tu fecisti cælum et terram

16. inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem

17. vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium

18. et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos

19. nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu ejus ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus

20. misit autem Esajas filius Amos ad Ezechiam dicens hæc dicit Dominus Deus Israël quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi

21. iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia Hierusalem

22. cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israël

23. per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros ejus electas abietes ejus et ingressus sum usque ad terminos ejus saltum Carmeli ejus

24. ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas

25. numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ

26. et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi fænum agri et virens herba tectorum quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem

27. habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego præscivi et furorem tuum contra me

28. insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti

29. tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quæ sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum

30. et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum

31. de Hierusalem quippe egredientur reliquiæ et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc

32. quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio

33. per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus

34. protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum

35. factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit

36. et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve

37. cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius ejus pro eo



Livros sugeridos


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.