1. anno septimo Hieu regnavit Joas quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Sebia de Bersabee

2. fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos

3. verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum

4. dixitque Joas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quæ inlata fuerit in templum Domini a prætereuntibus quæ offertur pro pretio animæ et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini

5. accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione

6. igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Joas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi

7. vocavitque rex Joas Jojada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam

8. prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo et instaurare sarta tecta domus

9. et tulit Jojada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini

10. cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quæ inveniebatur in domo Domini

11. et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui præerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini

12. et sarta tecta faciebant et in his qui cædebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quæ indigebant expensa ad muniendam domum

13. verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini et fuscinulæ et turibula et tubæ omne vas aureum et argenteum de pecunia quæ inferebatur in templum Domini

14. his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur templum Domini

15. et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam

16. pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat

17. tunc ascendit Azaël rex Syriæ et pugnabat contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem

18. quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat et Joram et Ahazia patres ejus reges Juda et quæ ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriæ et recessit ab Hierusalem

19. reliqua autem sermonum Joas et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda

20. surrexerunt autem servi ejus et coniuraverunt inter se percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sela

21. Jozachar namque filius Semath et Jozabad filius Somer servi ejus percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius ejus pro eo



Livros sugeridos


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.