1. verbum quod factum est ad Hieremiam ad omnes Judæos qui habitant in terra Ægypti habitantes in Magdolo et in Tafnis et in Memphis et in terra Fatures dicens

2. hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Hierusalem et super omnes urbes Juda et ecce sunt desertæ hodie et non est in eis habitator

3. propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri

4. et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte consurgens mittensque et dicens nolite facere verbum abominationis hujus quam odi

5. et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis

6. et conflata est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem et versæ sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc

7. et nunc hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël quare vos facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et mulier parvulus et lactans de medio Judæ nec relinquatur vobis quicquam residuum

8. provocantes me in operibus manuum vestrarum sacrificando diis alienis in terra Ægypti in quam ingressi estis ut habitetis ibi et dispereatis et sitis in maledictionem et in obprobrium cunctis gentibus terræ

9. numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Juda et mala uxorum ejus et mala vestra et mala uxorum vestrarum quæ fecerunt in terra Juda et in regionibus Hierusalem

10. non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et in præceptis meis quæ dedi coram vobis et coram patribus vestris

11. ideo hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego pono faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Judam

12. et adsumam reliquias Judæ qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Ægypti et habitarent ibi et consumentur omnes in terra Ægypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad maximum in gladio et in fame morientur et erunt in jusiurandum et in miraculum et in maledictionem et in obprobrium

13. et visitabo habitatores terræ Ægypti sicut visitavi super Hierusalem in gladio et in fame et in peste

14. et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Judæorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Ægypti et revertantur in terram Juda ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur et habitent ibi non revertentur nisi qui fugerint

15. responderunt autem Hieremiæ omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis et universæ mulieres quarum stabat multitudo grandis et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Fatures dicens

16. sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini non audiemus ex te

17. sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginæ cæli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Juda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus

18. ex eo autem quo cessavimus sacrificare Reginæ cæli et libare ei libamina indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus

19. quod si nos sacrificamus Reginæ cæli et libamus ei libamina numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam et liba libandi

20. et dixit Hieremias ad omnem populum adversum viros et adversum mulieres et adversum universam plebem qui responderant ei verbum dicens

21. numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes vestri et populus terræ horum recordatus est Dominus et ascendit super cor ejus

22. et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum et propter abominationes quas fecistis et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum eo quod non sit habitator sicut est dies hæc

23. propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in præceptis et in testimoniis ejus non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala hæc sicut est dies hæc

24. dixit autem Hieremias ad omnem populum et ad universas mulieres audite verbum Domini omnis Juda qui estis in terra Ægypti

25. hæc inquit Dominus exercituum Deus Israël dicens vos et uxores vestræ locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes faciamus vota nostra quæ vovimus ut sacrificemus Reginæ cæli et libemus ei libamina implestis vota vestra et opere perpetrastis ea

26. ideo audite verbum Domini omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti ecce ego juravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri judæi dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Ægypti

27. ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægypti gladio et fame donec penitus consumantur

28. et qui fugerint gladium revertentur de terra Ægypti in terram Juda viri pauci et scient omnes reliquiæ Juda ingredientium terram Ægypti ut habitent ibi cujus sermo conpleatur meus an illorum

29. et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super vos in loco isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei contra vos in malum

30. hæc dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem Ægypti in manu inimicorum ejus et in manu quærentium animam illius sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quærentis animam ejus



Livros sugeridos


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.