1. factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba hæc

2. dixit Azarias filius Osajæ et Johanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc

3. sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem

4. et non audivit Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Juda

5. sed tollens Johanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Juda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Juda

6. viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium Neriæ

7. et ingressi sunt terram Ægypti quia non obœdierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas

8. et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens

9. sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris judæis

10. et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos

11. veniensque percutiet terram Ægypti quos in morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio

12. et succendet ignem in delubris deorum Ægypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace

13. et conteret statuas domus Solis quæ sunt in terra Ægypti et delubra deorum Ægypti conburet igni





“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina