1. si converteris Israël ait Dominus ad me convertere si abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis

2. et jurabis vivit Dominus in veritate et in judicio et in justitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt

3. hæc enim dicit Dominus viro Juda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas

4. circumcidimini Domino et auferte præputia cordium vestrorum vir Juda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum

5. adnuntiate in Juda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas

6. levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam

7. ascendit leo de cubili suo et prædo gentium se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuæ vastabuntur remanentes absque habitatore

8. super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia non est aversa ira furoris Domini a nobis

9. et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetæ consternabuntur

10. et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam

11. in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei non ad ventilandum et ad purgandum

12. spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar judicia mea cum eis

13. ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus ejus velociores aquilis equi illius væ nobis quoniam vastati sumus

14. lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ

15. vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte Ephraim

16. concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Juda vocem suam

17. quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus

18. viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi ista malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum

19. ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinæ audivit anima mea clamorem prœlii

20. contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meæ

21. usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinæ

22. quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt

23. aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et cælos et non erat lux in eis

24. vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt

25. intuitus sum et non erat homo et omne volatile cæli recessit

26. aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini et a facie iræ furoris ejus

27. hæc enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam

28. lugebit terra et mærebunt cæli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non pænituit me nec aversus sum ab eo

29. a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universæ urbes derelictæ sunt et non habitat in eis homo

30. tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris contempserunt te amatores tui animam tuam quærent

31. vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperæ vox filiæ Sion intermorientis expandentisque manus suas væ mihi quia defecit anima mea propter interfectos



Livros sugeridos


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.