1. et factum est in anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens

2. tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiæ usque ad diem hanc

3. si forte audiente domo Juda universa mala quæ ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati et peccato eorum

4. vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriæ et scripsit Baruch ex ore Hieremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri

5. et præcepit Hieremias Baruch dicens ego clausus sum nec valeo ingredi domum Domini

6. ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die jejunii insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis leges eis

7. si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et indignatio quam locutus est Dominus adversum populum hunc

8. et fecit Baruch filius Neriæ juxta omnia quæ præceperat ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo Domini

9. factum est autem in anno quinto Joachim filii Josiæ regis Juda in mense nono prædicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universæ multitudini quæ confluxerat de civitatibus Juda in Hierusalem

10. legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiæ in domo Domini in gazofilacio Gamariæ filii Saphan scribæ in vestibulo superiori in introitu portæ novæ domus Domini audiente omni populo

11. cumque audisset Micheas filius Gamariæ filii Saphan omnes sermones Domini ex libro

12. descendit in domum regis ad gazofilacium scribæ et ecce ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalajas filius Semejæ et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiæ et universi principes

13. et nuntiavit eis Micheas omnia verba quæ audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi

14. miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniæ filii Selemiæ filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriæ volumen in manu sua et venit ad eos

15. et dixerunt ad eum sede et lege hæc in auribus nostris et legit Baruch in auribus eorum

16. igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones istos

17. et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus

18. dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento

19. et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis

20. et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen commendaverunt in gazofilacio Elisamæ scribæ et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones

21. misitque rex Judi ut sumeret volumen qui tollens illud de gazofilacio Elisamæ scribæ legit audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem

22. rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et posita erat arula coram eo plena prunis

23. cumque legisset Judi tres pagellas vel quattuor scidit illud scalpello scribæ et projecit in igne qui erat super arulam donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula

24. et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos

25. verumtamen Elnathan et Dalajas et Gamarias contradixerunt regi ne conbureret librum et non audivit eos

26. et præcepit rex Hieremaël filio Ammelech et Sarajæ filio Ezrihel et Selemiæ filio Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus

27. et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam conbuserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiæ dicens

28. rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in volumine primo quod conbusit Joachim rex Juda

29. et ad Joachim regem Juda dices hæc dicit Dominus tu conbusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo adnuntians festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et jumentum

30. propterea hæc dicit Dominus contra Joachim regem Juda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver ejus proicietur ad æstum per diem et ad gelu per noctem

31. et visitabo contra eum et contra semen ejus et contra servos ejus iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et super viros Juda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt

32. Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ qui scripsit in eo ex ore Hieremiæ omnes sermones libri quem conbuserat Joachim rex Juda igni et insuper additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant



Livros sugeridos


“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.