1. verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus ejus universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes ejus dicens

2. hæc dicit Dominus Deus Israël vade et loquere ad Sedeciam regem Juda et dices ad eum hæc dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni

3. et tu non effugies de manu ejus sed conprehensione capieris et in manu ejus traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os ejus cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis

4. attamen audi verbum Domini Sedecia rex Juda hæc dicit Dominus ad te non morieris in gladio

5. sed in pace morieris et secundum conbustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et væ domine plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus

6. et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Hierusalem

7. et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant contra Lachis et contra Azeca hæc enim supererant de civitatibus Juda urbes munitæ

8. verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Hierusalem prædicans

9. ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebræum et hebræam liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Judæo et fratre suo

10. audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt

11. et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas

12. et factum est verbum Domini ad Hieremiam a Domino dicens

13. hæc dicit Dominus Deus Israël ego percussi fœdus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de domo servitutis dicens

14. cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebræum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam

15. et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super eam

16. et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suæ potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancillæ

17. propterea hæc dicit Dominus vos non audistis me ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego prædico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ

18. et dabo viros qui prævaricantur fœdus meum et non observaverunt verba fœderis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones ejus

19. principes Juda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terræ qui transierunt inter divisiones vituli

20. et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quærentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus cæli et bestiis terræ

21. et Sedeciam regem Juda et principes ejus dabo in manu inimicorum suorum et in manu quærentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis

22. ecce ego præcipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et prœliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Juda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator





“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina