1. et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens

2. hæc dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen ejus

3. clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis

4. quia hæc dicit Dominus Deus Israël ad domos urbis hujus et ad domos regis Juda quæ destructæ sunt et ad munitiones et gladium

5. venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum

6. ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis

7. et convertam conversionem Juda et conversionem Hierusalem et ædificabo eos sicut a principio

8. et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me

9. et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terræ quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei

10. hæc dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et jumentum in civitatibus Juda et foris Hierusalem quæ desolatæ sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore

11. vox gaudii et vox lætitiæ vox sponsi et vox sponsæ vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in æternum misericordia ejus et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terræ sicut a principio dicit Dominus

12. hæc dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque jumento et in cunctis civitatibus ejus habitaculum pastorum accubantium gregum

13. in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Juda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus

14. ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israël et ad domum Juda

15. in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ et faciet judicium et justitiam in terra

16. in diebus illis salvabitur Juda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus justus noster

17. quia hæc dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël

18. et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et cædat victimas cunctis diebus

19. et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

20. hæc dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo

21. et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus et Levitæ et sacerdotes ministri mei

22. sicuti numerari non possunt stellæ cæli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos

23. et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

24. numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duæ cognationes quas elegerat Dominus abiectæ sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis

25. hæc dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges cælo et terræ non posui

26. equidem et semen Jacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine ejus principes seminis Abraham et Isaac et Jacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis





“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina