1. verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in anno decimo Sedeciæ regis Juda ipse est annus octavusdecimus Nabuchodonosor

2. tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda

3. clauserat enim eum Sedecias rex Juda dicens quare vaticinaris dicens hæc dicit Dominus ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis et capiet eam

4. et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os ejus cum ore illius et oculi ejus oculos illius videbunt

5. et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis

6. et dixit Hieremias factum est verbum Domini ad me dicens

7. ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim conpetit ex propinquitate ut emas

8. et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset

9. et emi agrum ab Anamehel filio patrui mei qui est in Anathoth et adpendi ei argentum septem stateres et decem argenteos

10. et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et adpendi argentum in statera

11. et accepi librum possessionis signatum stipulationes et rata et signa forinsecus

12. et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris

13. et præcepi Baruch coram eis dicens

14. hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis

15. hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israël adhuc possidebuntur domus et agri et vineæ in terra ista

16. et oravi ad Dominum postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri dicens

17. heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum

18. qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi

19. magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum ejus

20. qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc et in Israël et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc

21. et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno

22. et dedisti eis terram hanc quam jurasti patribus eorum ut dares eis terram fluentem lacte et melle

23. et ingressi sunt et possederunt eam et non obœdierunt voci tuæ et in lege tua non ambulaverunt omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala hæc

24. ecce munitiones extructæ sunt adversum civitatem ut capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui prœliantur adversum eam a facie gladii et famis et pestilentiæ et quæcumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis

25. et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum

26. et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

27. ecce ego Dominus Deus universæ carnis numquid mihi difficile erit omne verbum

28. propterea hæc dicit Dominus ecce ego tradam civitatem istam in manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet eam

29. et venient Chaldei prœliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et conburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum me

30. erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua filii Israël qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus

31. quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc a die qua ædificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de conspectu meo

32. propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda quam fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et sacerdotes et prophetæ eorum vir Juda et habitatores Hierusalem

33. et verterunt ad me terga et non facies cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire ut acciperent disciplinam

34. et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam

35. et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Judam

36. et nunc propter ista hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste

37. ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter

38. et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum

39. et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos

40. et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me

41. et lætabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea

42. quia hæc dicit Dominus sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos

43. et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo et jumentum et data sit in manu Chaldeorum

44. agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Juda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus





“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina