1. vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus

2. leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis

3. quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere

4. ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meæ tu es

5. numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti

6. et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi

7. et dixi cum fecisset hæc omnia ad me convertere et non est reversa et vidit prævaricatrix soror ejus Juda

8. quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus sed abiit et fornicata est etiam ipsa

9. et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram et mœchata est cum lapide et cum ligno

10. et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus

11. et dixit Dominus ad me justificavit animam suam aversatrix Israël conparatione prævaricatricis Juda

12. vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israël ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum

13. tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum prævaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus

14. convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion

15. et dabo vobis pastores juxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina

16. cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra

17. in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi

18. in diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris

19. ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem præclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis

20. sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israël dicit Dominus

21. vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israël quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui

22. convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster

23. vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino Deo nostro salus Israël

24. confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum

25. dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri





“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina