1. in principio regni Joachim filii Josiæ regis Juda factum est verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens

2. hæc dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et pones eas in collo tuo

3. et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Juda

4. et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël hæc dicetis ad dominos vestros

5. ego feci terram et hominem et jumenta quæ sunt super faciem terræ in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei qui placuit in oculis meis

6. et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi

7. et servient ei omnes gentes et filio ejus et filio filii ejus donec veniat tempus terræ ejus et ipsius et servient ei gentes multæ et reges magni

8. gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu ejus

9. vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos qui dicunt vobis non servietis regi Babylonis

10. quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de terra vestra et eiciant vos et pereatis

11. porro gens quæ subiecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et colet eam et habitabit in ea

12. et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc dicens subicite colla vestra sub jugo regis Babylonis et servite ei et populo ejus et vivetis

13. quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis

14. nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis

15. quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophetæ qui vaticinantur vobis

16. et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens hæc dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis

17. nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare datur hæc civitas in solitudinem

18. et si prophetæ sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Juda et in Hierusalem in Babylonem

19. quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac

20. quæ non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jechoniam filium Joachim regem Juda de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Juda et Hierusalem

21. quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad vasa quæ derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Juda et Hierusalem

22. in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis suæ dicit Dominus et adferri faciam ea et restitui in loco isto



Livros sugeridos


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.