1. et factum est verbum Domini ad me dicens

2. vade et clama in auribus Hierusalem dicens hæc dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuæ quando secuta me es in deserto in terra quæ non seminatur

3. sanctus Israël Domino primitiæ frugum ejus omnes qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus

4. audite verbum Domini domus Jacob et omnes cognationes domus Israël

5. hæc dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt

6. et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo

7. et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum ejus et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem

8. sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores prævaricati sunt in me et prophetæ prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt

9. propterea adhuc judicio contendam vobiscum ait Dominus et cum filiis vestris disceptabo

10. transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est hujuscemodi

11. si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum

12. obstupescite cæli super hoc et portæ ejus desolamini vehementer dicit Dominus

13. duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem aquæ vivæ ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quæ continere non valent aquas

14. numquid servus est Israël aut vernaculus quare ergo est factus in prædam

15. super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram ejus in solitudinem civitates ejus exustæ sunt et non est qui habitet in eis

16. filii quoque Memfeos et Tafnes constupraverunt te usque ad verticem

17. numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam

18. et nunc quid tibi vis in via Ægypti ut bibas aquam turbidam et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis

19. arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum

20. a sæculo confregisti jugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix

21. ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena

22. si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith maculata es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus

23. quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans vias tuas

24. onager adsuetus in solitudine in desiderio animæ suæ adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quærunt eam non deficient in menstruis ejus invenient eam

25. prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo

26. quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israël ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetæ eorum

27. dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suæ dicent surge et libera nos

28. ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore adflictionis tuæ secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Juda

29. quid vultis mecum judicio contendere omnes dereliquistis me dicit Dominus

30. frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator

31. generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te

32. numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciæ pectoralis suæ populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris

33. quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quærendam dilectionem quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas

34. et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quæ supra memoravi

35. et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego judicio contendam tecum eo quod dixeris non peccavi

36. quam vilis es facta nimis iterans vias tuas et ab Ægypto confunderis sicut confusa es ab Assur

37. nam et ab ista egredieris et manus tuæ erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum



Livros sugeridos


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.