1. peccatum Juda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum

2. cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis

3. sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis

4. et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi tibi et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras quoniam ignem succendisti in furore meo usque in æternum ardebit

5. hæc dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor ejus

6. erit enim quasi myrice in deserto et non videbit cum venerit bonum sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili

7. benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia ejus

8. et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit æstus et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum

9. pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud

10. ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique juxta viam et juxta fructum adinventionum suarum

11. perdix fovit quæ non peperit fecit divitias et non in judicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens

12. solium gloriæ altitudinis a principio locus sanctificationis nostræ

13. expectatio Israël Domine omnes qui te derelinquunt confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum

14. sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es

15. ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat

16. et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit

17. non sis mihi tu formidini spes mea tu in die adflictionis

18. confundantur qui persequuntur me et non confundar ego paveant illi et non paveam ego induc super eos diem adflictionis et duplici contritione contere eos

19. hæc dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum populi per quam ingrediuntur reges Juda et egrediuntur et in cunctis portis Hierusalem

20. et dices ad eos audite verbum Domini reges Juda et omnis Judæa cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas istas

21. hæc dicit Dominus custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem

22. et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut præcepi patribus vestris

23. et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem suam ne audirent me et ne acciperent disciplinam

24. et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus

25. ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis ipsi et principes eorum vir Juda et habitatores Hierusalem et habitabitur civitas hæc in sempiternum

26. et venient de civitate Juda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum Domini

27. si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis ejus et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur



Livros sugeridos


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.