1. quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis

2. luxit Judæa et portæ ejus corruerunt et obscuratæ sunt in terra et clamor Hierusalem ascendit

3. majores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua

4. propter terræ vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolæ operuerunt capita sua

5. nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba

6. et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba

7. si iniquitates nostræ responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multæ sunt aversiones nostræ tibi peccavimus

8. expectatio Israël salvator ejus in tempore tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum

9. quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos

10. hæc dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum

11. et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonum

12. cum jejunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos

13. et dixi a a a Domine Deus prophetæ dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto

14. et dixit Dominus ad me falso prophetæ vaticinantur in nomine meo non misi eos et non præcepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis

15. ideo hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetæ illi

16. et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Hierusalem præ fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiæ eorum et effundam super eos malum suum

17. et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer

18. si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introjero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant

19. numquid proiciens abiecisti Judam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio

20. cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi

21. ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ recordare ne irritum facias fœdus tuum nobiscum

22. numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut cæli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia hæc





“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina