1. verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens

2. audite verba pacti hujus et loquimini ad viros Juda et habitatores Hierusalem

3. et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus Israël maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus

4. quod præcepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quæ præcipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum

5. ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies hæc et respondi et dixi amen Domine

6. et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti hujus et facite illa

7. quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Ægypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam

8. et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent et non fecerunt

9. et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Juda et in habitatoribus Hierusalem

10. reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum

11. quam ob rem hæc dicit Dominus ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eos

12. et ibunt civitates Juda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis eorum

13. secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Juda et secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras confusionis aras ad libandum Baali

14. tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorum

15. quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es

16. olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellæ grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta ejus

17. et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israël et domus Juda quæ fecerunt sibi ad inritandum me libantes Baali

18. tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum

19. et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius

20. tu autem Domine Sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam

21. propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth qui quærunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris

22. propterea hæc dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos juvenes morientur in gladio filii eorum et filiæ eorum morientur in fame

23. et reliquiæ non erunt ex eis inducam enim malum super viros Anathoth annum visitationis eorum



Livros sugeridos


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.