1. adpropinquaverant autem dies David ut moreretur præcepitque Salomoni filio suo dicens

2. ego ingredior viam universæ terræ confortare et esto vir

3. et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis ejus et custodias cærimonias ejus et præcepta ejus et judicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quæ facis et quocumque te verteris

4. ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israël

5. tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël Abner filio Ner et Amasa filio Jether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem prœlii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus et in calciamento suo quod erat in pedibus ejus

6. facies ergo juxta sapientiam tuam et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos

7. sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui

8. habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem et juravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio

9. tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quæ facias ei deducesque canos ejus cum sanguine ad infernum

10. dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David

11. dies autem quibus regnavit David super Israël quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus

12. Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum ejus nimis

13. et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem Salomonis quæ dixit ei pacificusne ingressus tuus qui respondit pacificus

14. addiditque sermo mihi est ad te cui ait loquere et ille

15. tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israël sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei

16. nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas faciem meam quæ dixit ad eum loquere

17. et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem

18. et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regi

19. venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum ejus adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quæ sedit ad dexteram ejus

20. dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas est ut avertam faciem tuam

21. quæ ait detur Abisag Sunamitis Adoniæ fratri tuo uxor

22. responditque rex Salomon et dixit matri suæ quare postulas Abisag Sunamitin Adoniæ postula ei et regnum ipse est enim frater meus major me et habet Abiathar sacerdotem et Joab filium Sarviæ

23. juravit itaque rex Salomon per Dominum dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc

24. et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias

25. misitque rex Salomon per manum Banajæ filii Jojadæ qui interfecit eum et mortuus est

26. Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus

27. ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo

28. venit autem nuntius ad Joab quod Joab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Joab in tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris

29. nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini et esset juxta altare misitque Salomon Banajam filium Jojadæ dicens vade interfice eum

30. venit Banajas ad tabernaculum Domini et dixit ei hæc dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banajas regi sermonem dicens hæc locutus est Joab et hæc respondit mihi

31. dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab a me et a domo patris mei

32. et reddat Dominus sanguinem ejus super caput ejus quia interfecit duos viros justos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiæ Israël et Amasa filium Jether principem exercitus Juda

33. et revertetur sanguis illorum in caput Joab et in caput seminis ejus in sempiternum David autem et semini ejus et domui et throno illius sit pax usque in æternum a Domino

34. ascendit itaque Banajas filius Jojadæ et adgressus eum interfecit sepultusque est in domo sua in deserto

35. et constituit rex Banajam filium Jojadæ pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar

36. misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei ædifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc

37. quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron scito te interficiendum sanguis tuus erit super caput tuum

38. dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus multis

39. factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi ejus essent in Geth

40. et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth

41. nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Hierusalem et redisset

42. et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et prædixi tibi quacumque die egressus jeris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi

43. quare ergo non custodisti jusiurandum Domini et præceptum quod præceperam tibi

44. dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum

45. et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum

46. jussit itaque rex Banajæ filio Jojadæ qui egressus percussit eum et mortuus est



Livros sugeridos


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.