1. et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israël in cujus conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi juxta oris mei verba

2. et factum est verbum Domini ad eum dicens

3. recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith qui est contra Jordanem

4. et ibi de torrente bibes corvisque præcepi ut pascant te ibi

5. abiit ergo et fecit juxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Jordanem

6. corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente

7. post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram

8. factus est igitur sermo Domini ad eum dicens

9. surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te

10. surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquæ in vase ut bibam

11. cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum ejus dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua

12. quæ respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur

13. ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea

14. hæc autem dicit Dominus Deus Israël hydria farinæ non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terræ

15. quæ abiit et fecit juxta verbum Heliæ et comedit ipse et illa et domus ejus et ex illa die

16. hydria farinæ non defecit et lecythus olei non est inminutus juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliæ

17. factum est autem post verba hæc ægrotavit filius mulieris matris familiæ et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus

18. dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meæ et interficeres filium meum

19. et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum

20. et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut interficeres filium ejus

21. et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri hujus in viscera ejus

22. exaudivit Dominus vocem Heliæ et reversa est anima pueri intra eum et revixit

23. tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suæ et ait illi en vivit filius tuus

24. dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est



Livros sugeridos


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.