1. factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra Baasa dicens

2. pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israël tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare fecisti populum meum Israël ut me inritares in peccatis eorum

3. ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus ejus et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath

4. qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum canes et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres cæli

5. reliqua autem sermonum Baasa et quæcumque fecit et prœlia ejus nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël

6. dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius ejus pro eo

7. cum autem in manu Hieu filii Anani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum ejus et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum

8. anno vicesimo sexto Asa regis Juda regnavit Hela filius Baasa super Israël in Thersa duobus annis

9. et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediæ partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa præfecti Thersa

10. inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Juda et regnavit pro eo

11. cumque regnasset et sedisset super solium ejus percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem et propinquos et amicos ejus

12. delevitque Zamri omnem domum Baasa juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetæ

13. propter universa peccata Baasa et peccata Hela filii ejus qui peccaverunt et peccare fecerunt Israël provocantes Dominum Deum Israël in vanitatibus suis

14. reliqua autem sermonum Hela et omnia quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël

15. anno vicesimo et septimo Asa regis Juda regnavit Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum

16. cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israël Amri qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris

17. ascendit ergo Amri et omnis Israël cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa

18. videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas ingressus est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est

19. in peccatis suis quæ peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato ejus quo fecit peccare Israël

20. reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum ejus et tyrannidis nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël

21. tunc divisus est populus Israël in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri

22. prævaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri

23. anno tricesimo primo Asa regis Juda regnavit Amri super Israël duodecim annis in Thersa regnavit sex annis

24. emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti et ædificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariæ

25. fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum

26. ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israël ut inritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis

27. reliqua autem sermonum Amri et prœlia ejus quæ gessit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël

28. et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius ejus pro eo

29. Ahab vero filius Amri regnavit super Israël anno tricesimo octavo Asa regis Juda et regnavit Ahab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis

30. et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum

31. nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum

32. et posuit aram Baal in templo Baal quod ædificaverat in Samaria

33. et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerant ante eum

34. in diebus ejus ædificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas ejus juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun



Livros sugeridos


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.