1. igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Judam

2. tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom

3. ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quæ fecerat ante eum nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus

4. sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium ejus post eum et staret Hierusalem

5. eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ excepto sermone Uriæ Hetthei

6. attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitæ ejus

7. reliqua autem sermonum Abiam et omnia quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda fuitque prœlium inter Abiam et inter Hieroboam

8. et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo

9. in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda

10. et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom

11. et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater ejus

12. et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus

13. insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco ejus quem consecraverat subvertitque specum ejus et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron

14. excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis

15. et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa

16. bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum

17. ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam et ædificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Judæ

18. tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiæ dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriæ qui habitabat in Damasco dicens

19. fœdus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël et recedat a me

20. adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israël et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim

21. quod cum audisset Baasa intermisit ædificare Rama et reversus est in Thersa

22. rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna ejus quibus ædificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha

23. reliqua autem omnium sermonum Asa et universæ fortitudines ejus et cuncta quæ fecit et civitates quas extruxit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes

24. et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Josaphat filius ejus pro eo

25. Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda regnavitque super Israël duobus annis

26. et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël

27. insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quæ est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon

28. interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda et regnavit pro eo

29. cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis

30. propter peccata Hieroboam quæ peccaverat et quibus peccare fecerat Israël et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum Israël

31. reliqua autem sermonum Nadab et omnia quæ operatus est nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël

32. fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum

33. anno tertio Asa regis Juda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israël in Thersa viginti quattuor annis

34. et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël



Livros sugeridos


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.