1. in tempore illo ægrotavit Abia filius Hieroboam

2. dixitque Hieroboam uxori suæ surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc

3. tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero

4. fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi ejus præ senectute

5. dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat hæc et hæc loqueris ei cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quæ erat

6. audivit Ahias sonitum pedum ejus intrœuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntius

7. vade et dic Hieroboam hæc dicit Dominus Deus Israël quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israël

8. et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo

9. sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem projecisti post corpus tuum

10. idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israël et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum

11. qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves cæli quia Dominus locutus est

12. tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer

13. et planget eum omnis Israël et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israël in domo Hieroboam

14. constituet autem sibi Dominus regem super Israël qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore

15. et percutiet Dominus Israël sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israël de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum

16. et tradet Dominus Israël propter peccata Hieroboam qui peccavit et peccare fecit Israël

17. surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est

18. et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiæ prophetæ

19. reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël

20. dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius ejus pro eo

21. porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cœpisset et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israël nomen autem matris ejus Naama Ammanites

22. et fecit Judas malum coram Domino et inritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverant

23. ædificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam

24. sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum Israël

25. in quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Ægypti in Hierusalem

26. et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quæ fecerat Salomon

27. pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea et tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis

28. cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui præeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorum

29. reliqua autem sermonum Roboam et omnium quæ fecit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda

30. fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebus

31. dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris ejus Naama Ammanites et regnavit Abiam filius ejus pro eo



Livros sugeridos


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.