1. filii Juda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal

2. Reaja vero filius Subal genuit Jeth de quo nati sunt Ahimai et Læd hæ cognationes Sarathi

3. ista quoque stirps Hetam Jezraël et Jesema et Jedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni

4. Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem

5. Asur vero patris Thecue erant duæ uxores Halaa et Naara

6. peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara

7. porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan

8. Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum

9. fuit autem Jabes inclitus præ fratribus suis et mater ejus vocavit nomen illius Jabes dicens quia peperi eum in dolore

10. invocavit vero Jabes Deum Israël dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et præstitit Deus quæ precatus est

11. Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon

12. porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha

13. filii autem Cenez Othonihel et Saraja porro filii Othonihel Athath

14. et Maonathi genuit Ophra Sarajas autem genuit Joab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant

15. filii vero Chaleb filii Jephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez

16. filii quoque Jallelel Ziph et Zipha Thiria et Asraël

17. et filii Ezra Jether et Mered et Epher et Jalon genuitque Mariam et Sammai et Jesba patrem Esthamo

18. uxor quoque ejus Judaja peperit Jared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiæ filiæ Pharaonis quam accepit Mered

19. et filii uxoris Odajæ sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi

20. filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Jesi Zœth et Benzœth

21. filii Sela filii Juda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Juramenti

22. et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem hæc autem verba vetera

23. hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in præsepibus apud regem in operibus ejus commoratique sunt ibi

24. filii Symeon Namuhel et Jamin Jarib Zara Saul

25. Sellum filius ejus Mabsam filius ejus Masma filius ejus

26. filii Masma Amuhel filius ejus Zacchur filius ejus Semei filius ejus

27. filii Semei sedecim et filiæ sex fratres autem ejus non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda

28. habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual

29. et in Ballaa et in Asom et in Tholad

30. et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg

31. et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hæ civitates eorum usque ad regem David

32. villæ quoque eorum Etham et Æn et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque

33. et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal hæc est habitatio eorum et sedum distributio

34. Masobab quoque et Jemlech et Josa filius Amasiæ

35. et Johel et Jeu filius Josabiæ filii Sarajæ filii Asihel

36. et Heliœnai et Jacoba et Isuaja et Asaja et Adihel et Isimihel et Banaja

37. Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaja filii Semri filii Samaja

38. isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer

39. et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quærerent pascua gregibus suis

40. inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham

41. hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiæ regis Juda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in præsentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt

42. de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphajam et Ozihel filios Jesi

43. et percusserunt reliquias quæ evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc





“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina