1. et vidit Jonathas quia tempus eum juvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam

2. et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem formam

3. et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Jonathas summus sacerdos et gens Judæorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam

4. et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Juda cum pace

5. et hoc exemplum epistularum quas scripsit Jonathas Spartiatis

6. Jonathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Judæorum Spartiatis fratribus salutem

7. jam pridem missæ erant epistulæ ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est

8. et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia

9. nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris

10. maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos

11. nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum

12. lætamur itaque de gloria vestra

13. nos autem circumdederunt multæ tribulationes et multa prœlia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro

14. noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his prœliis

15. habuimus enim de cælo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri

16. elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Jasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam

17. mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostræ

18. et nunc bene facietis respondentes nobis ad hæc

19. et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias

20. rex Spartiarum Onias Jonathæ sacerdoti magno salutem

21. inventum est in scriptura de Spartiatis et Judæis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham

22. et nunc ex quo hæc cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra

23. sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostræ vestræ sunt et vestra nostra mandavimus itaque hæc nuntiari vobis

24. et audivit Jonathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum

25. et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus

26. et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte

27. cum occidisset autem sol præcepit Jonathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum

28. et audierunt adversarii quia paratus est Jonathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis

29. Jonathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia

30. et secutus est Jonatha et non conprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum

31. et divertit Jonathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum

32. et junxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam

33. Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima præsidia et declinavit in Joppen et occupavit eam

34. audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam

35. et reversus est Jonathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Judæa

36. et ædificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant

37. et convenerunt ut ædificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha

38. et Simon ædificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras

39. et cum cogitasset Tryfon regnare Asiæ et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem

40. timens ne forte non permitteret eum Jonathas sed pugnaret adversus eum quærebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan

41. et exiit Jonathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in prœlium et venit Bethasan

42. et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit

43. et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et præcepit exercitibus suis ut obœdirent ei sicut sibi

44. et dixit Jonathæ ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit

45. et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua præsidia et exercitum et universos præpositos negotii et conversus abibo propterea enim veni

46. et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Judam

47. retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt

48. ut intravit autem Jonathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt

49. et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Jonathæ

50. at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in prœlium

51. et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt

52. illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda et planxerunt Jonathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israël luctu magno

53. et quæsierunt omnes gentes quæ erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim

54. non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum





“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina