1. audierunt autem hostes Judæ et Beniamin quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël

2. et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis ædificemus vobiscum quia ita ut vos quærimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc

3. et dixit eis Zorobabel et Josue et reliqui principes patrum Israël non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro sicut præcepit nobis rex Cyrus rex Persarum

4. factum est igitur ut populus terræ inpediret manus populi Judæ et turbaret eos in ædificando

5. conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum

6. in regno autem Asueri principio regni ejus scripserunt accusationem adversum habitatores Judæ et Hierusalem

7. et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro

8. Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Hierusalem Artarxersi regi hujuscemodi

9. Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui consiliatores eorum Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii Susannechei Deæi Ælamitæ

10. et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ et in reliquis regionibus trans Flumen in pace

11. hoc est exemplar epistulæ quam miserunt ad eum Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt

12. notum sit regi quia Judæi qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam ædificant extruentes muros ejus et parietes conponentes

13. nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa ædificata fuerit et muri ejus instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges hæc noxa perveniet

14. nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia læsiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi

15. ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est

16. nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa ædificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebis

17. verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem

18. accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est coram me

19. et a me præceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones et prœlia concitantur in ea

20. nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quæ trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant

21. nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit

22. videte ne neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat malum contra reges

23. itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Judæos et prohibuerunt eos in brachio et robore

24. tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum



Livros sugeridos


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.