1. sapientia hominis lucet in vultu ejus et potentissimus faciem illius commutavit

2. ego os regis observo et præcepta juramenti Dei

3. ne festines recedere a facie ejus neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet

4. et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis

5. qui custodit præceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit

6. omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio

7. quia ignorat præterita et ventura nullo scire potest nuntio

8. non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium

9. omnia hæc consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum

10. vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi justorum operum sed et hoc vanitas est

11. etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala

12. attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem ejus

13. non sit bonum impio nec prolongentur dies ejus sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei

14. est et alia vanitas quæ fit super terram sunt justi quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant sed et hoc vanissimum judico

15. laudavi igitur lætitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ quos dedit ei Deus sub sole

16. et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quæ versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit

17. et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quærendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire



Livros sugeridos


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.