1. audite cæli quæ loquor audiat terra verba oris mei

2. concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillæ super gramina

3. quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro

4. Dei perfecta sunt opera et omnes viæ ejus judicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus

5. peccaverunt ei non filii ejus in sordibus generatio prava atque perversa

6. hæcine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te

7. memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi majores tuos et dicent tibi

8. quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël

9. pars autem Domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus

10. invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastæ solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui

11. sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis

12. Dominus solus dux ejus fuit et non erat cum eo deus alienus

13. constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo

14. butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvæ biberet meracissimum

15. incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo

16. provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt

17. immolaverunt dæmonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum

18. Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui

19. vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiæ

20. et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii

21. ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos

22. ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet

23. congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis

24. consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium

25. foris vastabit eos gladius et intus pavor juvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene

26. dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum

27. sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit hæc omnia

28. gens absque consilio est et sine prudentia

29. utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent

30. quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos

31. non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt judices

32. de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorræ uva eorum uva fellis et botri amarissimi

33. fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile

34. nonne hæc condita sunt apud me et signata in thesauris meis

35. mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum juxta est dies perditionis et adesse festinant tempora

36. judicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint

37. et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam

38. de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant

39. videte quod ego sim solus et non sit alius deus præter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere

40. levabo ad cælum manum meam et dicam vivo ego in æternum

41. si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit judicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam

42. inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis

43. laudate gentes populum ejus quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terræ populi sui

44. venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi ipse et Josue filius Nun

45. conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israël

46. et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quæ ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quæ scripta sunt legis hujus

47. quia non in cassum præcepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quæ facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Jordane transmisso ingredimini possidendam

48. locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens

49. ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israël obtinendam et morere in monte

50. quem conscendens jungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis

51. quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israël

52. e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israël



Livros sugeridos


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.