1. non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui

2. cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius

3. ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam cæli quæ non præcepi

4. et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israël

5. educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuæ et lapidibus obruentur

6. in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium

7. manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui

8. si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et judicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

9. veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad judicem qui fuerit illo tempore quæresque ab eis qui indicabunt tibi judicii veritatem

10. et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te

11. juxta legem ejus sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dextram vel ad sinistram

12. qui autem superbierit nolens obœdire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto judicis morietur homo ille et auferes malum de Israël

13. cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps intumescat superbia

14. cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes

15. eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus

16. cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Ægyptum equitatus numero sublevatus præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini

17. non habebit uxores plurimas quæ inliciant animum ejus neque argenti et auri inmensa pondera

18. postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis hujus in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticæ tribus

19. et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitæ suæ ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et cærimonias ejus quæ lege præcepta sunt

20. nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël



Livros sugeridos


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.