1. observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte

2. immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi

3. non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Ægypto ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto omnibus diebus vitæ tuæ

4. non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus ejus quod immolatum est vesperi in die primo mane

5. non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi

6. sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Ægypto

7. et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua

8. sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus

9. septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris

10. et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuæ quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui

11. et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi

12. et recordaberis quoniam servus fueris in Ægypto custodiesque ac facies quæ præcepta sunt

13. sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas

14. et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt

15. septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in lætitia

16. tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus

17. sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei

18. judices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut judicent populum justo judicio

19. nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excæcant oculos sapientium et mutant verba justorum

20. juste quod justum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi

21. non plantabis lucum et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui

22. nec facies tibi atque constitues statuam quæ odit Dominus Deus tuus



Livros sugeridos


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.