1. ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum

2. BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli

3. GIMEL sed et lamiæ nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto

4. DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum ejus in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis

5. HE qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora

6. VAV et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum quæ subversa est in momento et non ceperunt in ea manus

7. ZAI candidiores nazarei ejus nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores

8. HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum

9. TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terræ

10. JOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei

11. CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suæ et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta ejus

12. LAMED non crediderunt reges terræ et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem

13. MEM propter peccata prophetarum ejus iniquitates sacerdotum ejus qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum

14. NUN erraverunt cæci in plateis polluti sunt sanguine cumque non possent tenuerunt lacinias suas

15. SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere jurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis

16. FE facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt

17. AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quæ salvare non poterat

18. SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis noster

19. COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis

20. RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus

21. SEN gaude et lætare filia Edom quæ habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis

22. THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua



Livros sugeridos


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.