1. et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum

2. et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto jam sole

3. et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti

4. et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde

5. et intrœuntes in monumento viderunt juvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt

6. qui dicit illis nolite expavescere Jesum quæritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum

7. sed ite et dicite discipulis ejus et Petro quia præcedit vos in Galilæam ibi eum videbitis sicut dixit vobis

8. at illæ exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim

9. surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariæ Magdalenæ de qua ejecerat septem dæmonia

10. illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus

11. et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt

12. post hæc autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam

13. et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt

14. novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant

15. et dixit eis euntes in mundum universum prædicate evangelium omni creaturæ

16. qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur

17. signa autem eos qui crediderint hæc sequentur in nomine meo dæmonia eicient linguis loquentur novis

18. serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super ægrotos manus inponent et bene habebunt

19. et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in cælum et sedit a dextris Dei

20. illi autem profecti prædicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis



Livros sugeridos


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.