1. et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanen et conveniunt iterum turbæ ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos

2. et accedentes Pharisæi interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum

3. at ille respondens dixit eis quid vobis præcepit Moses

4. qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere

5. quibus respondens Jesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud

6. ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus

7. propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam

8. et erunt duo in carne una itaque jam non sunt duo sed una caro

9. quod ergo Deus junxit homo non separet

10. et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum

11. et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam

12. et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit mœchatur

13. et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus

14. quos cum videret Jesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei

15. amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud

16. et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos

17. et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam æternam percipiam

18. Jesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus

19. præcepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem

20. et ille respondens ait illi magister omnia hæc conservavi a juventute mea

21. Jesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quæcumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo et veni sequere me

22. qui contristatus in verbo abiit mærens erat enim habens possessiones multas

23. et circumspiciens Jesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt

24. discipuli autem obstupescebant in verbis ejus at Jesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire

25. facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

26. qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri

27. et intuens illos Jesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum

28. cœpit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

29. respondens Jesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium

30. qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in sæculo futuro vitam æternam

31. multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi

32. erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et præcedebat illos Jesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim cœpit illis dicere quæ essent ei ventura

33. quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus

34. et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget

35. et accedunt ad illum Jacobus et Johannes filii Zebedæi dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis

36. at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis

37. et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua

38. Jesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari

39. at illi dixerunt ei possumus Jesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini

40. sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est

41. et audientes decem cœperunt indignari de Jacobo et Johanne

42. Jesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum

43. non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri major erit vester minister

44. et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus

45. nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis

46. et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis ejus et plurima multitudine filius Timei Bartimeus cæcus sedebat juxta viam mendicans

47. qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est cœpit clamare et dicere Fili David Jesu miserere mei

48. et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei

49. et stans Jesus præcepit illum vocari et vocant cæcum dicentes ei animæquior esto surge vocat te

50. qui projecto vestimento suo exiliens venit ad eum

51. et respondens illi Jesus dixit quid vis tibi faciam cæcus autem dixit ei rabboni ut videam

52. Jesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via



Livros sugeridos


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.