1. et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala væ autem illi per quem veniunt

2. utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum ejus et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis

3. adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si pænitentiam egerit dimitte illi

4. et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens pænitet me dimitte illi

5. et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem

6. dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obœdiret vobis

7. quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe

8. et non dicet ei para quod cenem et præcinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post hæc tu manducabis et bibes

9. numquid gratiam habet servo illi quia fecit quæ sibi imperaverat non puto

10. sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus

11. et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilæam

12. et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe

13. et levaverunt vocem dicentes Jesu præceptor miserere nostri

14. quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt

15. unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum

16. et cecidit in faciem ante pedes ejus gratias agens et hic erat Samaritanus

17. respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt

18. non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena

19. et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit

20. interrogatus autem a Pharisæis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione

21. neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est

22. et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis

23. et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini

24. nam sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua

25. primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac

26. et sicut factum est in diebus Nœ ita erit et in diebus Filii hominis

27. edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Nœ in arcam et venit diluvium et perdidit omnes

28. similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant ædificabant

29. qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de cælo et omnes perdidit

30. secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur

31. in illa hora qui fuerit in tecto et vasa ejus in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro

32. memores estote uxoris Loth

33. quicumque quæsierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam

34. dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur

35. duæ erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur

36. respondentes dicunt illi ubi Domine

37. qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ



Livros sugeridos


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.