1. non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite

2. in domo Patris mei mansiones multæ sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum

3. et si abiero et præparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis

4. et quo ego vado scitis et viam scitis

5. dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire

6. dicit ei Jesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me

7. si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum

8. dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis

9. dicit ei Jesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem

10. non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quæ ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera

11. non creditis quia ego in Patre et Pater in me est

12. alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quæ ego facio et ipse faciet et majora horum faciet quia ego ad Patrem vado

13. et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio

14. si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam

15. si diligitis me mandata mea servate

16. et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in æternum

17. Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit

18. non relinquam vos orfanos veniam ad vos

19. adhuc modicum et mundus me jam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis

20. in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis

21. qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum

22. dicit ei Judas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo

23. respondit Jesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus

24. qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris

25. hæc locutus sum vobis apud vos manens

26. paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis

27. pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet

28. audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater major me est

29. et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis

30. jam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quicquam

31. sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc



Livros sugeridos


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.