1. rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Jesu Christi et nostræ congregationis in ipsum

2. ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini

3. ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis

4. qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus

5. non retinetis quod cum adhuc essem apud vos hæc dicebam vobis

6. et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore

7. nam mysterium jam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat

8. et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui

9. eum cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus

10. et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio

11. ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

12. nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis

13. ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi

14. itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram

15. ipse autem Dominus noster Jesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem æternam et spem bonam in gratia

16. exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono



Livros sugeridos


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.