1. quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem

2. si enim Abraham ex operibus justificatus est habet gloriam sed non apud Deum

3. quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam

4. ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum

5. ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui justificat impium reputatur fides ejus ad justitiam

6. sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operibus

7. beati quorum remissæ sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata

8. beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum

9. beatitudo ergo hæc in circumcisione an etiam in præputio dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam

10. quomodo ergo reputata est in circumcisione an in præputio non in circumcisione sed in præputio

11. et signum accepit circumcisionis signaculum justitiæ fidei quæ est in præputio ut sit pater omnium credentium per præputium ut reputetur et illis ad justitiam

12. et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quæ est in præputio fidei patris nostri Abrahæ

13. non enim per legem promissio Abrahæ aut semini ejus ut heres esset mundi sed per justitiam fidei

14. si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio

15. lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec prævaricatio

16. ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahæ qui est pater omnium nostrum

17. sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quæ non sunt tamquam ea quæ sunt

18. qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum

19. et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarræ

20. in repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo

21. plenissime sciens quia quæcumque promisit potens est et facere

22. ideo et reputatum est illi ad justitiam

23. non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi

24. sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Jesum Dominum nostrum a mortuis

25. qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter justificationem nostram



Livros sugeridos


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.