1. fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem

2. testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent sed non secundum scientiam

3. ignorantes enim Dei justitiam et suam quærentes statuere justitiæ Dei non sunt subiecti

4. finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti

5. Moses enim scripsit quoniam justitiam quæ ex lege est qui fecerit homo vivet in ea

6. quæ autem ex fide est justitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in cælum id est Christum deducere

7. aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare

8. sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod prædicamus

9. quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris

10. corde enim creditur ad justitiam ore autem confessio fit in salutem

11. dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur

12. non enim est distinctio Judæi et Græci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum

13. omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

14. quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine prædicante

15. quomodo vero prædicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona

16. sed non omnes obœdierunt evangelio Esajas enim dicit Domine quis credidit auditui nostro

17. ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi

18. sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terræ verba eorum

19. sed dico numquid Israël non cognovit primus Moses dicit ego ad æmulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam

20. Esajas autem audet et dicit inventus sum non quærentibus me palam apparui his qui me non interrogabant

21. ad Israël autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem



Livros sugeridos


“É difícil tornar-se santo. Difícil, mas não impossível. A estrada da perfeição é longa, tão longa quanto a vida de cada um. O consolo é o repouso no decorrer do caminho. Mas, apenas restauradas as forças, é necessário levantar-se rapidamente e retomar a viagem!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.