1. o insensati Galatæ quis vos fascinavit ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est crucifixus

2. hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei

3. sic stulti estis cum Spiritu cœperitis nunc carne consummamini

4. tanta passi estis sine causa si tamen sine causa

5. qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei

6. sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad justitiam

7. cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahæ

8. providens autem scriptura quia ex fide justificat gentes Deus prænuntiavit Abrahæ quia benedicentur in te omnes gentes

9. igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham

10. quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea

11. quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est quia justus ex fide vivit

12. lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis

13. Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno

14. ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem

15. fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat

16. Abrahæ dictæ sunt promissiones et semini ejus non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus

17. hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem

18. nam si ex lege hereditas jam non ex repromissione Abrahæ autem per promissionem donavit Deus

19. quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris

20. mediator autem unius non est Deus autem unus est

21. lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quæ posset vivificare vere ex lege esset justitia

22. sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus

23. prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat

24. itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide justificemur

25. at ubi venit fides jam non sumus sub pedagogo

26. omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu

27. quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis

28. non est Judæus neque Græcus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Jesu

29. si autem vos Christi ergo Abrahæ semen estis secundum promissionem heredes



Livros sugeridos


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.