1. et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et audivi unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem tonitrui veni

2. et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret

3. et cum aperuisset sigillum secundum audivi secundum animal dicens veni

4. et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est illi gladius magnus

5. et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal dicens veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua

6. et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et vinum et oleum ne læseris

7. et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti animalis dicentis veni et vidi

8. et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terræ interficere gladio fame et morte et bestiis terræ

9. et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant

10. et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra

11. et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi

12. et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terræmotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis

13. et stellæ cæli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur

14. et cælum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulæ de locis suis motæ sunt

15. et reges terræ et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium

16. et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni

17. quoniam venit dies magnus iræ ipsorum et quis poterit stare



Livros sugeridos


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.