1. et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile angelos septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis consummata est ira Dei

2. et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis ejus stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei

3. et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens justæ et veræ viæ tuæ rex sæculorum

4. quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam judicia tua manifestata sunt

5. et post hæc vidi et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo

6. et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo vestiti lapide mundo candido et præcincti circa pectora zonis aureis

7. et unus ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem fialas aureas plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum

8. et impletum est templum fumo a majestate Dei et de virtute ejus et nemo poterat introire in templum donec consummarentur septem plagæ septem angelorum



Livros sugeridos


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.