1. et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua ejus decem diademata et super capita ejus nomina blasphemiæ

2. et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes ejus sicut ursi et os ejus sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam

3. et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis ejus curata est et admirata est universa terra post bestiam

4. et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiæ et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiæ et quis poterit pugnare cum ea

5. et datum est ei os loquens magna et blasphemiæ et data est illi potestas facere menses quadraginta duo

6. et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen ejus et tabernaculum ejus et eos qui in cælo habitant

7. et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem

8. et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ agni qui occisus est ab origine mundi

9. si quis habet aurem audiat

10. qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum

11. et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco

12. et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cujus curata est plaga mortis

13. et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum

14. et seducit habitantes terram propter signa quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiæ quæ habet plagam gladii et vixit

15. et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ ut et loquatur imago bestiæ et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiæ occidantur

16. et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis

17. et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiæ aut numerum nominis ejus

18. hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiæ numerus enim hominis est et numerus ejus est sescenti sexaginta sex



Livros sugeridos


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.